domingo, 29 de octubre de 2017

Imperātīvum discimus!

Salvete! Hac septimana iterum adsumus! Hac hebdomade locuti sumus de imperativo, hoc modo, id quod primum fecimus haec delineamenta conspicere fuit et ea coniungere cum sententiis:





Illico eis explano quomodo imperativus struatur.


Et nunc eis exercitia facienda sunt:



Tum ludo "Paulus dicit" ludimus. In hoc ludo unus ex participibus "Paulus" apellatus est, id est, est qui acta moderatur. Alii id quod Paulus dicit agere debent. Si Paulus dicit "salite", lusores salire debent aut e ludo eiciuntur. Si Paulus tantum dicit "Salite" salire non debent aut aeque e ludo eiciuntur. Re vera est animus mandatorum id quod interest, non acta. Ultimus particeps qui manet in ludo vincit. Tunc est tempus exercendi imperativum nonnullis exercitiis:

Primum videmus textum in quo invenire et scribere imperativos debent:


Et deinde ex his imperativis scribere infinitivos debent: Exemplum: cena = cenare
Ceterum tabula insequens complenda est:




Aliud exercitium: Iungere imperativum cum infinitivo:





















Et demum faciunt exercitium vocabulorum, quod vulgo "sopa de letras" vocatur: Et haec omnia sunt, amici!! Hebdomade proxima plura et meliora. Valete!

No hay comentarios:

Publicar un comentario