lunes, 9 de octubre de 2017

Quid herī ēgimus?

Salvete!! Post quietem meritam ad scholas Latinas redimus. Et incipimus novum tempus laborantes, Praeteritum Perfectum, et ad hoc lectionis et attentionis exercitium facimus:




Et tabulam complemus ut discant quomodo Praeteritum Perfectum exstruatur.


Et explanamus participium ut Praeteritum Perfectum passivum exstruere possint. Continuo spectamus nonnulla participia utilissima in lingua Latina:





Ex eo tempore discipuli exercitia varia artis scribendi facere possunt. Ecce nonnulla exempla:

1. Cogita de quattuor rebus quae cotidie agis, sed hodie non egisti et ea scribe. Exemplum: Cotidie sexta hora edo, sed hodie septima hora edi.

2. Quin vides omnia quae hac septimana fecisti et ea in espitula amico tuo narras? Exemplum: Hac septimana multa feci, Lunae die ut semper in ludum ii...

3. Condiscipulo tuo narra qualis dies fuerit, id quod fecistis et quod nondum fecistis sed facere debes. Exemplum: Hodie dies iucundus fuit, in ludum ii sed exercitia corporis nondum feci...




Scribe tres res quas semper agere somniavisti et iam egisti et alias res quas nondum agere potuisti. Deinde, condiscipulo tuo eas narra et scribe responsa eius:

Iam Vesuvium ascendi, sed nondum Romam visitavi.

Nunc transimus ad exercitium loquendi, colloquium incipimus in scholis:

Nunc cogita de eo quod hunc mensem egisti et responde; aliquando, numquam, adhuc, nōndum… uti debes.

1. Lēgistīne ūllum librum?
2. Ēmistīne aliquid ad domum?
3. Fēcistīne ūllum iter?
4. Vīdistīne ūllam fābulam?
5. Cōgnōvistīne aliquem idoneum?
6. Dīxistīne ūllum mendācium?
7. Ēgistīne aliquid ingeniōsum?
8. Inebriāvistīne?
9. Fuistīne aliquō īrātus?
10. Scrīpsistīne ūllam epistulam?

Et postremo exercitium lectionis facimus:





Et legimus Pygmalionis fabulam:



Et haec sunt omnia hac hebdomade. Proxima septimana magis magisque...

domingo, 14 de mayo de 2017

Necessitās, suggerere et monēre

Salvete, collegae!! Latinitatem discere pergimus. Hac occasione quomodo necessitatem exprimere et suggerere atque monere possimus discimus.



Et nunc discipuli, id quod Aemilius facturus est spectantes, haec interrogata respondent:







Nunc, ad necessitatem exprimendam exercitium facimus:






Continuo textus varios spectamus et legimus:



Nunc modum exprimendi sententiam, oppinionem ingreddimur:


Et discipulos rogo ut haec adiectiva in mala aut bona dividant:



Est tempus legendi epistulam aptatam Ciceronis et hoc modo exercemus modos exprimendi necessitatem. Ceterum causam iacit ut de Caesare et republica loquamur:



Postremo, nonnullas iuncturas eos doceo ut eis in epistulis et textibus scribendis uti possint:



Et memoramus:



Et haec omnia sunt hac septimana! Proxima septimana participium et tempus praeteritum discemus. Valete et curate ut valeatis!

domingo, 7 de mayo de 2017

Cōnsilia et prōposita

Salvete omnes! Hac septimana novum capitulum aggredimur. In eo novo capitulo de consiliis et propositis locuturi sumus. Itaque hunc textum spectamus et discipulos posco ut novas formas verbales vel periphrases quas vident scribant:




Si textum perspicimus periphrases verbales videre possumus sicut facturus es, paraturi sunt, ire puto, ire volo, fieri potest, manere malunt, acturi sunt, mansura sum, laborandum est, laborare debes, aperienda est, adesse non potest, eundum est, visuri sumus, videre possumus.
In praesentia discipulos posco ut periphrases quae desinunt in -urus, -a, -um explorent et eis explano quomodo haec periphrases futurum proximum exprimant et quomodo hoc tempus exstruatur. Haec periphrases ex thema supini exstruitur et supinus est postrema forma quae in enuntiatione verbi apparet:

Facio, feci, FACTUM

Ex thema supini subfixum -urus, -a, -um addimus et habemus id quod participium futuri appellamus:

FACT + -URUS: FACTURUS

Participio verbum 'esse' addimus et coniugationem periphrasticam futuri habemus:

FACTURUS/A SUM, ES, EST...



Continuo discipuli coniugatione periphrastica futuri utentes condiscipulos suos interrogant:



Denuo textum spectamus et alias periphrases animadvertimus:



Tandem facimus exercitium viva voce. Discipuli pariter inter se interrogantur. Quisque discipulus chartulam habet et quid facturus sit Aemilius interrogare debet:



Hoc modo discipulus A quid Aemilius facturus sit Veneris die a quinta hora vesperi scire volet et coniugatione periphrastica futuri utendo interrogabit: Quid Aemilius Veneris die a quinta hora vesperi facturus est? Et discipulus B respondebit: Aemilius Veneris die a quinta hora vesperi in thermis futurus est.
Discipulus B igitur interrogabit: Quid Aemilius Veneris die a decima hora ad secundam horam post meridiem facturus est? Et discipulus A respondebit: Aemilius Veneris die a decima hora ad secundam horam post meridiem in ludo/in Schola futurus est, o, in Scholam/ludum iturus est.
Et hactenus scholae huius septimanae. Proxima septimana discemus quomodo necessitatem exprimere possimus atque quomodo suggerere et monere possimus. Valete!!

domingo, 30 de abril de 2017

Adiectiva et pronomina demonstrativa

Salvete, sodales!! Iam denuo adsumus! Post ferias Paschales in scholas regredimur. Et in hac occasione adiectiva et pronomina demonstrativa discituri sumus. Primum hanc tabulam vidimus:



Et nunc hoc exercitium facimus:



Continuo eis praehebeo hoc exercitium:



Ut videtis, in hoc exercitio cum pronominibus ego, tu, nos, vos, is et ea laboramus, sed tantum in casu accusativo. Hoc modo hanc tabulam videmus:



Finem pronominum facimus et videmus quomodo scopum exprimere possimus:






Et tandem numeros a centum ad mille discimus:



Et cum numeris capitulum finimus, nunc, ut semper in capituli fine facimus, discipuli exercitia in ludo interretiali faciunt. His exercitiis id quod didicerunt firmant et corroborant:




Ex difficultatibus in usu linguae quas discipuli habent, maxima est usus lexici. Hic exercitia lexici vobis praehebeo quae discipulis alio modo auxilium dare possunt ut lexicum firmant et corroborent. In hoc loco lexicum domus et ludi laboramus:



Et haec omnia sunt hac septimana, septimana ineunte pergemus discere linguam latinam et in illo tempore  discemus quomodo consilia et proposita exprimere possimus. Valete et in posterum!

domingo, 9 de abril de 2017

Tabernae

Salvete omnes! Hac hebdomada colloquia de tabernis legimus et ex iis pronomina et adiectiva indefinita discimus. Ecce textus de tabernis:





Ex his textis ulla adiectiva et pronomina indefinita discimus :



Et exercitium ut ea exerceamus facimus:



Ceterum hac hebdomada in Ludis Saguntinis participavimus, fabulas scaenicas spectavimus, de deis deabusque didicimus, et discipulae ipsae ludos de linga Latina et Graeca alios discipulos discipulasque docuerunt. Ecce ulla vestigia:








Postremo die hebdomadae, Veneris die, exercitium de vita cotidiana Romanorum fecimus. Varias partes domus et urbis Romae nonnullis discipulis Latine explanavi.



Tandem in Pompa Robigalia participavimus.



Hebdomada proxima denuo hic erimus et pergemus narrare id quod cotidie in scholis agimus ut discipuli discipulaeque plus et melius linguam latinam discant. Valete et cura ut valeatis!!